Charter Document - 03880283
Charter Number: | 03880283 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Pledge |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Gerdrudis relicta domini Wulfingi de Arnstain per presentes profiteor et contestor quod ego necessitatis articulo imminente mansum unum X solidorum censu annuo in festo beati Michahelis soluentem in villa vero Gunthartstorf situm venerabilibus abbati et fratribus de sancta cruce pro IIII libris publice ac noue monete obligaui tali pacto ut in festo beati Martini prefatam pecuniam ex integro reddere tenear fratribus prenotatis quod si non fecero ex tunc predicti abbas et fratres ad prefatam pecuniam michi superaddere tenebuntur quantum iuxta consilium et arbitrium virorum sapientum ad valorem equipollentem predicto censui decernetur Interim vero predictum mansum alias non potero necessitate uel occasione qualibet obligare censum uero eiusdem mansus quamdiu ex toto venditus non fuerit meo vsui retinebo In huius rei euidenciam quia sigillum proprium non habui sigillo dilecti mariti mei Wulfingi presentem cedulam volui communiri Testes vero sunt Heinricus prior Rapoto cellerarius frater Gutolfus Hadmarus de Arnstain Gundachorus de Wazzerberch Vlricus de Rozzenmarcht Actum anno domini MCCLXXXV VIII idus Julii