Charter Document - 03880281

Charter Document - 03880281


Charter Number: 03880281
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otto dictus de Haslaw et nos Albertus dictus Stuchse de Drautmansdorf significamus et protestamur tenore presencium vniuersis quod Irnfridus filius Irnfridi de Pruka in nostra presencia personaliter constitutus renunciauit omni actioni et iuri quod sibi conpetebat vel competere videbatur in quodam molendino sito in Vvolvelenstorf super Litam super quo inter eundem Irn et procuratorem curie regis fratrem R dudum questionis ac litis materia vertebatur Renunciauit autem sic quod idem procurator grangie ad arbitrium proborum hominum dedit sibi modios tres vnum tritici vnum siliginis vnum avene ita quod de cetero nec ipse nec aliquis de eius consanguineis successoribus ipsum inpetere debeat vel inpedire In huius rei memoriam presentem litteram sigillorum nostrorum munimine duximus communiri cum testibus subnotatis quorum nomina sunt hec Otto de Roetenstain Chadoldus de Haslaw iunior Eberhardus de Haslaw Vvlvingus Stver Fridricus Sprinzenstainer Hainricus Lengebech Chalohus de Prucka Chunradus Rebstoch Datum Wienne anno domini MCCLXXXV nonas Aprilis