Charter Document - 03880280

Charter Document - 03880280


Charter Number: 03880280
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quoniam gesta mortalium presertim vtilia plerumque obliuionis nubilo denigrantur eo quod humana condicio sit variabilis et caduca necesse est res dignas memoria stabiliri scripturarum ac testium munimentis vt ea que presentibus fiunt in subsidium posteris salutare transeant in exemplum Nos igitur Wernhardus et Hainricus fratres dicti de Shovenberch protestamur tenore presencium vniuersis quod nos deuocione qua gloriosam virginem speciali veneracione amplectimur inflammati ob remedium animarum progenitorum nostrorum nostram quoque successionisque nostre perpetuam ob salutem venerabili abbati et conuentui monasterii sancte crucis Cysterciensis ordinis Patauiensis dyocesis pari coniuencia duximus hanc graciam faciendam quod duo talenta salis maioris ligaminis que ex inclitorum principum regum ac pontificum nec non illustrium ducum Austrie ac Bawarie donacione ac munificencia in predicti monasterii ac fratrum vsus annis singulis deferuntur apud forum nostrum Assach semel in anno ab omni muta et exaccione quocumque nomine censeatur libere transeant et secure Quare vobis vniuersis ac singulis officialibus iudicibus atque mutariis in eodem loco pro tempore constitutis districte ac firmiter tenore presencium inhibemus ne contra graciam predicto monasterio per nos factam venire aliquo modo audeatis aut in presentis donacionis preiudicium aliquid perperam attemptare Et vt hec a nobis filiisque nostris ac filiis filiorum vel quocumque hominum nostre generacionis ex nunc et in posterum maneant inconuulsa presentem litteram sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam cum testibus subnotatis quorum nomina sunt hec Bernhardus de Dahsperch Hertnidus de Lyehtenwinchel Dyetricus Shyver Chvnradus de Vuert Lvdwicus Shyver Rudolfus Shyver Fridricus de Chamer Fridricus Walch Hernidus dapifer Fridricus de Hyrzpah et alii quam plures Datum et actum Wienne anno domini MCCLXXXV III nonas Aprilis