Charter Document - 03880279

Charter Document - 03880279


Charter Number: 03880279
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1284
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Ditmarus dictus de Paumbgarten presencium profiteor vniuersis quod de consensu filiorum meorum Dyetrici et Dyetmari pro remedio anime mee progenitorum successorumque meorum donaui et tradidi monasterio sancte crucis abbati et fratribus ibidem deo seruientibus duorum talentorum redditus in villa que dicitur in nider Leyz super manso qui dicitur Walchuni et quadam area Pertoldi secundum quod ad me proprietatis titulo pertinebant tradidi inquam iure perpetuo possidendos tali condicione annexa quod eorundem duorum talentorum LX denarios singulis annis tempore vite mee ex nunc predicti abbas et fratres annis singulis recipere tenebuntur in possessionis et donacionis mee euidens argumentum post vite vero mee decessum predicti duorum talentorum redditus integraliter ex tunc et in posterum monasterio persoluentur Debent quoque predicti abbas et conuentus ex huius pacti debito postquam ipsis mors mea fuerit nunciata per se ipsos et vecturam suam propriam vbicumque infra terre istius limites inuentus fuero corpus meum recipere cum panno bono pro funeris opertura et secundum mei status decentiam honoremque monasterii in sepulchris patrum meorum honorifice sepelire In huius rei testimonium presentem litteram fecimus nostri sigilli munimine communiri Testes autem sunt hii dominus Hainricus de Chvnring Albertus de Clemens Wickardus de Paumgarten Jacobus Chastner Acta sunt hec anno domini MCCLXXXIIII XV kalendas Nouembris