Charter Document - 03880278
Charter Number: | 03880278 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Wvlfingus de Arnstain protestor et profiteor tenore presencium vniuersis quod ego ius proprietatis in curia sita in Prunne quam a me habuit Vlricus miles dictus de Weidervelde iure feodali donaui monasterio sancte crucis iure perpetuo possidendum promittens nichilominus per presentes quod si quis in posterum super ea donacione predictum monasterium inpeteret uel forsitan impediret tenebor secundum ius commune sepe dictum monasterium defendere et tueri In huius autem rei euidenciam dedi presentem litteram eiusdem loci fratribus mei sigilli robore communitam Horum eciam testes sunt dominus Otto de Haslowe dominus Otto de Perhtoldsdorf Wernhardus Zoler Levpoldus de Snephenstain Albertus Vvosel et de conuentu sepe dicti loci frater Hainricus prior frater Erchengerus cantor frater Hainricus camerarius frater Gutolfus frater Vlricus subprior Acta sunt hec apud sanctam crucem anno domini MCCLXXXIIII in die beate Lucie virginis