Charter Document - 03880276
Charter Number: | 03880276 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam vniuerse calumpnie materia preuenitur si acta hominum litteris et testibus confirmentur nouerint igitur ad quos presens scriptum peruenerit uniuersi quod ego Hugo Turso de Lihtenuelse per manus filiorum meorum Hugonis et uxoris eius Sophye ac Heinrici mansum unum situatum in Chaltengange cum omnibus sibi attinentibus qui ad me pure proprietatis titulo pertinebat venerabili domino Heinrico abbati et conuentui monasterii sancte crucis cum omni plenitudine iuris quo hactenus tenui pro quinque talentis denariorum monete publice venundedi perpetuo possidendum Insuper horti partem quam domina Margareta auia domini Ottonis de Pertholdsdorf quondam habuit et fenetum quod officialis de Chaltengange tenuit quantum duo uiri tendere uno die preualebunt pro anime mee remedio ac progenitorum et heredum meorum donaui fratribus antedictis quatenus cum plus examinator in iudicio aduenerit apud ipsum misericordiam consequi ualeamus Quodsi quis hanc nostram actionem quolibet modo presumpserit in posterum infirmari veritate presencium firmiter compromitto quod ego cum meis heredibus pretitulatam possessionem prenominato abbati et conuentui a qualibet inpeticione liberam facere sum paratus defensionis clypeum contra quoslibet inpugnantes strictius opponendo Vt autem hec in suo robore perseuerent prefato abbati et conuentui presentes litteras subnotatis etiam testibus conscribi uolui sigilli mei munimine roboratas Testes autem sunt Otto de Haslowe Liutoldus de Chunringe Otto de Rastenberch Albero frater eius de Hohensteine Chunradus de Liehteneke Lvdewicus de Liehtenowe et alii quam plures fide digni Acta sunt hec anno domini MCCLXXX quarto quinto idus Junii