Charter Document - 03880271
Charter Number: | 03880271 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Albertus dei gracia dux Austrie et Stirie dominus Carniole Marchie ac Portusnaonis ad vniuersorum noticiam volumus peruenire quod nobis prouinciali iudicio presidentibus apud Wiennam reuerendus pater dominus Heinricus abbas monasterii sancte crucis Cisterciensis ordinis coram nobis per sententiam inquirere petiit et rogauit vtrum in villis aliquibus in quibus iudicium siue iudicandi auctoritas sibi et suo monasterio attineret de vniuersis et singulis causis in ipsis villis emergentibus non solum in fundo monasterii proprio verum etiam in stratis publicis et plateis dictus abbas uel suus officialis haberet cognoscere iudicare et etiam deffinire et fuit communi ministerialium et aliorum fidelium nostrorum tam assidentium quam astantium sententia difinitum quod in villis huiusmodi in quibus iudicium seu iudicandi auctoritas memoratum abbatem et suum monasterium respicit ipse abbas vel suus officialis de uniuersis causis que in eisdem villis emerserint causis sanguinum dumdaxat exceptis tam in fundo proprio quam etiam in stratis publicis et plateis plene cognoscere habeat ac etiam iudicare Preterea prelibato abbate instante amplius coram nobis sententia legitima communi examine confirmauit quod si ipse abbas aut monasterii sui homines in bonis aut curtibus monasterii aliquos agros in vineas redegerunt magister montium vinearum qui Perchmeister dicitur nullum sibi in eisdem vineis ius ratione commutationis huiusmodi uendicet vel usurpet ita quod fundus huiusmodi taliter alteratus non obstante forma alterationis huiuscemodi in pristinis libertatibus et iuribus sicut agriculture tempore conseruetur Nos itaque sentencias huiusmodi coram nobis rite sic latas et prouide approbatas auctoritate presentium confirmamus dantes has nostras litteras in testimonium super eo Datum Wienne anno domini Millesimo ducentesimo octogesimo tercio VII idus Maii