Charter Document - 03880266
| Charter Number: | 03880266 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Wulfingus dictus de Wildekk significo tenore presencium vniuersis quod de consensu filii mei Ditrici et IIII filiarum mearum Perthe Agnetis Benedicte et Ofmye dimidii talenti redditus quorum tres solidi siti sunt in villa dicta Bietzn XXX vero denarii in villa dicta Vlachaw pro remedio anime dilecte vxoris mee Gerdrudis et aliorum progenitorum meorum fideli testamento delegaui monasterio sancte crucis In cuius rei testimonium presentem scedulam sigilli mei munimine roboraui Actum anno domini MCCLXXXIII
