Charter Document - 03880265

Charter Document - 03880265


Charter Number: 03880265
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Albertus iunior de sancta Petronella plebanus in Gundramsdorf tenore presentium uniuersis christi fidelibus notum esse cupio quod dum curam regende ecclesie in Gundramsdorf rite ac legitime suscepissem accedentes ad me fratres monasterii sancte crucis suppliciter rogauerunt ut aream in cymiterio eiusdem ecclesie mee quam eis donauerat bone memorie Hertnidus de Liehtenstain patrui mei filius ad fundandum et construendum super eam edificium pro munimine et conseruatione rerum suarum tempore belli quod et factum est ipsam eis eque donarem de mea gratia et seruandam atque retinendam in perpetuum confirmarem Sciens itaque non parue retributionis esse a deo bonorum omnium largitore quidquid boni propter nomen suum seruis eius deuote inpenditur predictorum fratrum sancte crucis petitioni annuens memoratam aream cum edificio desuper iam constructo liberaliter eis dono et eternaliter confirmo cum bona uoluntate et assensu pii patris mei domini Alberti senioris de sancta Petronella nec non et fratrum germanorum meorum Petri et Hugonis qui simul mecum predictis fratribus de sancta cruce aream eandem et structuram eius ab omni cauillatione seu inuidia hominum impiorum semper et fideliter tuebuntur Et quia iuxta eandem aream constructam in anteriori parte paruus quidam locus est uacuus hunc ipsum etiam liberum esse uolo fratribus sepe dictis firmiter inhibendo ne ad incommodum eorum super illum quisquam habitare uel edificare quid audeat uel presumat In huius ergo donationis et gratie perpetuam firmitatem presentem litteram monasterio sancte crucis de sigillo domini Alberti de sancta Petronella karissimi patris mei atque sigillo meo proprio roboratam Anno domini MCCLXXXII tempore dominice resurrectionis