Charter Document - 03880261
Charter Number: | 03880261 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam uniuersa que fiunt sub sole mutabilitati subiecta vel iugi euolutione temporum e memoria dilabuntur hominum uel plerumque iniquorum calumpniis subuertuntur multum confert si scriptorum monimentis et ueritate testium perhennentur Ego igitur Vlricus dictus Vvez notum facio uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis quod accedente uoto et assensu dilecte coniugis mee Petrisse nec non omnium liberorum nostrorum filiorum ac filiarum Vlrici Irnfridi Livpoldi Erhardi Eberhardi Hainrici Elizabeth Agnetis cunctorum quoque uoluntate conniuente quorum intererat consensum afferre viris religiosis ac venerabilibus domino Heinrico abbati monasterii sancte crucis suoque conuentui quatuordecim solidorum redditus in Wulf leinsdorf sitos de uno manso ac dimidio soluendos ad nos certissimo proprietatis iure pertinentes pro XVI talentis denariorum quos et recepisse me profiteor uenundedi sub iuste proprietatis titulo ab eis perpetuo possidendos Et ne in hac uendicione formam iuris publici excessisse uidear predictos quatuordecim solidorum redditus ego et uxor mea et liberi nostri nos defensaturos in omnem euentum pretacto monasterio secundum comunem iuris accionem ueritate presencium profitemur Ceterum quo actum hoc forcius ac perenne robur habeat pretactis uiris religiosis presentes litteras dedi sigillo domini Ottonis de Haslowe presertim cum ego sigillum non haberem proprium comunitas idoneis etiam subnotatis testibus quorum nomina sunt subscripta Dominus Albero Stuhso dominus Otto et dominus Chadoldus fratres de Haslowe Eberhardus miles de Haslowe Otto miles dictus Vbelman Chalhous ciuis de Prvka Hainricus dictus Lengenbecche et alii quam plures Actum anno domini Millesimo ducentesimo octogesimo III kalendas Maii