Charter Document - 03880259
Charter Number: | 03880259 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Hermannus de Chranihperch scire uolo presentium quoslibet inspectores quod ex voluntate dilecte uxoris mee Jvote et filii mei Ortolfi triginta denarios redditus qui me singulis annis contingebant de duobus mansis in Altendorf sitis quos mater mea legauit domui siue monasterio sancte crucis uenditione publica uenumdedi pro uno talento denariorum wiennensium domino Hainrico uenerabili abbati sancte crucis ecclesie sue sub eterno proprietatis titulo permansuros nichil michi iuris prorsus in bonis antedictis amodo permanente Ut autem hec actio utrimque rationabiliter completa in robore perpetuo perseueret presentem litteram sigillis domini Hainrici de Chranihperch patrui mei et meo communiui testibus idoneis subnotatis qui sunt Erchengerus de Landesere Wichardus de Slaete Ulricus de Vihouen Opho de Arberch Sifridus Rimbertus et Hainricus fratres de Chranihperch et alii quam plures Actum anno domini MCCLXXX octauo kalendas Martii