Charter Document - 03880257

Charter Document - 03880257


Charter Number: 03880257
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Wulfingus de Arenstain de voluntate dilecte consortis mee domine Gertrudis dimidium mansum situm in Swarzense soluentem annuatim dimidium talentum quem iure proprietario de paterna hereditate ad me deuolutum quiete possidebam et libere domino H venerabili abbati sancte crucis et congregationi fratrum ibidem deo in perpetuum seruientium pro quatuor talentis denariorum vendidi iure proprietario quiete ac libere perpetuo possidendum ita quod nec aduocatie nec cuiuslibet iuris titulus michi meisque heredibus sev coheredibus in eodem amplius remanebit sed cum plenitudine iuris cuiuslibet stet ut dictum est in possessione perpetua monasterii sancte crucis Ut autem hec firma in suo robore perseuerent presentem paginam conscribi uolui mei sigilli munimine roboratam cum testibus hic subscriptis quorum hec sunt nomina Albertus Stuhso Opho de Arberch Heinricus de Chranchperch Hadmarus de Arenstain frater meus Wichardus de Triwanswinchel Chunradus filius fratris mei Albero Veuslo Levtoldus Chrevzpecch Haidenricus de Veikerstorf et alii quam plures Actum et datum anno domini MCCLXXIX XVIII kal Januarii