Charter Document - 03880249

Charter Document - 03880249


Charter Number: 03880249
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Matheus palatinus comes Symigiensis Suprvniensis et iudex Cumanorum significamus tenore presencium vniuersis quibus presentes ostenduntur quod quia ex tenore priuilegii domini nostri benefactoris Ladizlai incliti regis Vngarie didicimus quod ad instanciam fratris Henrici conuersi de ordine Griseorum in vyulok quamdam terram bissenorum ad duo aratra sufficientem terre ipsorum contiguam vacuam et habitatoribus destitutam regie collacioni imediate pertinentem pro salute et remedio animarum parentum et predecessorum suorum eidem monasterio contulerat et eosdem fratres in corporalem possessionem ipsius terre mediante testimonio capituli Jauriensis per hominem suum Gregorium filium Petri fecerat introduci nullo contradictore existente presentibus vicinis et commetaneis nos nolentes iam dicti domini nostri priuilegium super facto operis pietatis confectum irritare seu aliquomodo eidem contraire volumus vt idem monasterium per consequens abbas et conuentus ipsam terram sub eisdem metis et terminis quibus prout in priuilegio iam dicti domini regis continetur est distincta teneant et possideant vt ibidem dicitur sine iuris preiudicio alieni Et ad hoc damus nostras litteras cum sigillo nostro pendenti licet in hac parte solem cum facibus videamur adiuuare Datum Jaurini in vigilia sancti Thome apostoli anno domini MCCLXX octauo