Charter Document - 03880246
Charter Number: | 03880246 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bonum est scripture testimonium quod ab humanis actibus propulsat calumpniam et meram indagantibus rei geste indicat veritatem Ea propter ego Motzlinus et filii mei Fridricus et Ernestus nec non et consanquinei nostri Mauricius et Stephanus frater eius scire cupimus vniuersos ad quos presens scriptum peruenerit quod cum propinquus et consanguineus noster Siboto filius domini Sibotonis quondam militis in Winden in Hungaria migrasset ex hac luce sine liberis bona que in eadem villa Winden possederat videlicet quintum dimidium mansum dominus abbas et conuentus monasterii sancte crucis in sua trahere curauerunt et mancipare suis vsibus eo quod ad ipsos iure proprietario villa pertineat memorata Verum nos qui bonorum istorum heredes esse videbamur iure propinquitatis hoc equanimiter non ferentes et in ipsis bonis violenciam nobis fieri arbitrantes litem non modicam habere cepimus pro eisdem cum abbate et conuentu monasterii supradicti Que lis cum inter illos et nos multo tempore perdurasset tandem accedente bonorum virorum consilio decisa est penitus et sopita modo utique subnotato Acceptis siquidem quatuordecim talentis denariorum wiennensium quos predicti abbas et conuentus nobis dederunt per manum fratris Rudolfi tunc magistri regis curie vniuerse liti cedentes voluntarie omni iuri quod in memoratis bonis habere videbamur abrenunciauimus et abrenunciamus integraliter et fideliter promisimus et promittimus quod amodo vsque in sempiternum nunquam per nos nunquam per successores et posteros nostros debeant ipsi abbas et fratres de sancta cruce in eisdem bonis aliqualiter perturbari seu inquietari sed ipsa eis permaneant in possessione perpetua libera et quieta Insuper ad maiorem securitatem et cautelam sepe dictis abbati et fratribus faciendam nos supradicta bona eis defendere promitimus a cunctis successoribus et posteris nostris secundum comune ius terre Austrie dominum Engelbertum de sancta Margareta et dominum Ottonem Vbelman in auxilium defensionis nostre si quando necesse fuerit asciscentes non valentibus nobis defendere bona illa In eorum igitur omnium que prediximus testimonium et confirmacionem eternam presentem litteram scribi et sigillis domini Ottonis de Haslawe iudicis provincialis et ciuium in Pruk fecimus comuniri testes ydoneos nichillominus adhibentes qui sunt dominus Heinricus plebanus in Pruk dominus Eberhardus Otto dictus Vbelman Irnfridus Chvnradus Schovhe milites Wulfingus de Nawinchel et frater suus Salomon Chalhochus cives in Prvkka et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXVIII in aduentu domini nostri Jesu Christi