Charter Document - 03880244
Charter Number: | 03880244 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ad notacio litteralis rerum gestarum et re memorandarum inobliui scibilis conseruatrix humanis actibus adhiberi semper debet vtpote monitrix presentium et doctrix veridica futurorum Nouerint igitur omnes tam posteri quam presentes quod nos Pertha dicta de Dahpach Otto Chunradus Albero Engelbertus Thvringus fratres filii eius dicti Vulpes Chunradus de Aetzlinstorf et Engelbertus frater suus filius Steven super diutine actionis siue questionis causa quam habuimus aduersus abbatem et fratres monasterii sancte crucis Cysterciensis ordinis pro bonis quibusdam in Geswentte sitis que nos hereditario iure contingere videbantur de parte nostra dominus Vlricus de Vihouen et dominus Ortolfus de Ronnberch de parte vero abbatis et fratrum premissorum dominus Liupoldus de Sachsengange et dominus Johannes de Merswank arbitri electi super controuersia partis utriusque sunt taliter arbitrati quod datis nobis a premissi monasterii abbate et fratribus viginti talentis denariorum monete wiennensis cesset penitus omnis nostra actio contra eos et bona de quibus actio ipsa fuit monasterio sancte crucis remaneant libere perpetuo possidenda Nos itaque tam nobilium et proborum virorum arbitrium non valentes nec volentes ducere irritum et inane ipsis coram receptis a sepe dictis abbate et fratribus iuxta premissi arbitrii iudicium viginti talentis denariorum renunciamus simpliciter et precise voluntaria et viua voce omni actioni et impeticioni premisse dantes vniuersi et singuli siue resignantes ad manus fratris Ditmari cellerarii monasterii sancte crucis antedicti quidquid iuris habere uidebamur vel poteramus in bonis sitis in Geswentte quelibet fuerint uel quomodo libet nominentur que nos hereditario iure contingere poterant uel debebant Et ad quiete possessionis cautelam perpetuam obligamus nos sepe dictis abbati et fratribus contra quaslibet impetitiones quorumlibet heredum coheredum et propinquorum nostrorum in premissis omnibus et singulis ad protectionis siue defensionis tuicionem duraturam perpetuo ut est iustum Vt autem hec in robore perpetuo perseuerent presentem literam conscribi voluimus et eam sigillis dominorum Ottonis de Haselow iudicis prouincialis Austrie Heinrici marschalci de Kunringe Vlrici de Vihoven Johannis de Merswank Liupoldi de Sachsengange et Ortolfi de Ronberch petiuimus conmuniri Huius vero rei testes sunt dominus Otto de Haselow iudex prouincialis Austrie dominus Heinricus marschalcus de Kunringe dominus Vlricus de Vihouen dominus Johannes de Merswank dominus Liupoldus de Sachsengange dominus Fridericus de Lihtenstain dominus Albertus Stuchse dominus Stephanus de Meissowe dominus Otto iunior de Haselowe Eberhardus miles de Haselowe Kalohus ciuis in Prukka et alii quam plures Actum et datum anno domini MCCLXXVII in die sancti Johannis Baptiste