Charter Document - 03880238
Charter Number: | 03880238 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus omnibus presentem paginam inspecturis imperpetuum Infusum a deo cordi nostro desiderium quod ad religiosarum promotionem personarum liberali munificencia dirigere intendimus per effectum operum continuare volentes sanctimonialibus beati Nycolai apud Wiennam sub regula Cysterciensis ordinis deo militantibus illam graciam qua ex indultu principum Austrie liberali hactenus vse sunt videlicet ut duas libras in numero salis maiorum cupparum libere et sine omni tributo mute siue thelonei annis singulis per omnia loca districtus Austrie siue principatus id est in Neunburk ultra Patauiam Linz Mouthovsen in Yps et in Stain deducendi per aquas Danubii plenam habeant facultatem non solum gratam et ratam habentes sed etiam eam liberaliter renouantes auctoritate regali presentibus confirmamus inhibendo districte sub ingratitudinis et vltionis nostre pena ne quis huiusmodi per nos renouate et etiam confirmate gracie siue donacioni qua predictum monasterium gaudere volumus perpetuo audeat contraire In cuius facti testimonium et memoriam presentes litteras maiestatis nostre sigillo iussimus consignari Datum Wienne anno domini MCCLXX septimo XII kalendas Marcii Indictione V a regni vero nostri anno quarto