Charter Document - 03880237
Charter Number: | 03880237 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Heinricus senior Wernhardus et Heinricus iuniores dicti de Schowmberch ad instar et similitudinem pie deuocionis nostrorum progenitorum in christi seruis christum omnis potestatis et sublimitatis gubernatorem dominum omnis dominii principatuum quoque nec non regnorum omnipotentem et ad nutum omnia disponentem regem deuotis obsequiis et piis beneficiis semper venerari cupientes specialius et sincerius amplectimur et caritatis vlnis propinquioribus nobis adstringimus ordinem Cysterciensem cuius ipsa celi regina que sub sigillo integritatis christum omnium edidit saluatorem singularis aduocata cognoscitur et matrona et idcirco tenore presencium omnibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod nos predicti ordinis Cysterciensis fratribus in sancta cruce perpetuo hanc graciam duraturam concedimus in progenitorum nostrorum et nostrum remedium ut duo talenta salis maioris ligaminis aput Ascha singulis annis semel deducere debeant ab omni exactione thelonei siue mute libera et secura Et ne in posterum a quoquam heredum uel successorum nostrorum seu alio quocumque hominum hec nostra concessio seu donacio salutaris irritari ualeat uel quomodo libet impediri sed in robore stet perpetuo et durabili firmitate cum appensione sigillorum nostrorum presentes litteras concedimus testibus subnotatis quorum nomina sunt hec dominus Hartnidus dapifer de Schoumberch dominus Chunradus Furtorius dominus Ludewicus Schifer dominus Berhtoldus plebanus de Rupprechtshoven Fridericus plebanus in Orte Heinricus notarius de Schoumberch Luitoldus de Haimbach Sibrandus de Geltinge et alii quam plures Igitur pro donacione seu concessione predicte libertatis hoc pacto exprimimus speciali ut pie recordacionis dominus Wernherus patruus noster in rememoracione ampliori apud dictos fratres monasterii sancte crucis perpetuo perseueret cum ipsa gracia presentibus expressa primum ab ipso processerit tamquam ab exordio principali Actum et datum Wienne anno domini MCCLXXVII indictione V a kalendis Februarii