Charter Document - 03880234

Charter Document - 03880234


Charter Number: 03880234
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus uniuersis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus peruenire quod nos honorabilibus et religiosis viris abbati et conuentui monasterii sancte crucis hanc graciam fecimus specialem quod domus ipsorum in Prukka eadem libertate gaudere debeat per omnia qua domus eorum in aliis ciuitatibus nostris constitute ab antiquis temporibus sunt gauise videlicet quod a steuris persoluendis nec non et aliis exactionibus quibuscumque deinceps auctoritate presentium sit libera penitus et exempta In cuius rei testimonium predictis abbati et conuentui presentes litteras tradimus nostri sigilli munimine roboratas Datum Wienne XI kalendas Januarii indictione quinta anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo sexto regni vero nostri anno quarto