Charter Document - 03880233

Charter Document - 03880233


Charter Number: 03880233
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gratia Romanorum rex semper augustus uniuersis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod nos honorabilibus et religiosis uiris abbati et conuentui monasterii sancte crucis hanc gratiam fecimus specialem quod domus ipsorum in Marekke eadem ubertate gaudere debeat per omnia qua domus eorum in aliis ciuitatibus nostris constitute ab antiquis temporibus sunt gauise videlicet quod a stewris persoluendis nec non et aliis exactionibus quibuscumque deinceps auctoritate presencium sit libera penitus et exempta In cuius rei testimonium predictis abbati et conuentui presentes litteras tradimus nostri sigilli munimine roboratas Datum Wienne XI kalendas Januarii indictione V anno domini MCCLXXVI regni uero nostri anno quarto