Charter Document - 03880229

Charter Document - 03880229


Charter Number: 03880229
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Acta hominum que presentium post occasum transire debent ad noticiam futurorum utpote fundamento stabili conuenit scripturarum testimonio roborari Hac preuia racione ego Diepoldus de Paden dictus omnibus tam presentibus quam futuris notum esse cupio quod accedente consensu pariter ac beneuolentia dilecte uxoris mee Chvnegundis et liberorum nostrorum puerorum scilicet heredum Chunradi dicti Potzmaennel Trouslibi Rihkardis Gertrudis et Perhte domino Heinrico uenerabili abbati sancte crucis cognomento schinweiz unius talenti denariorum redditus annuatim in uilla Paden sitos uidelicet tres areas quarum situatio talis est una iuxta domum Liutoldi dicti Chrewzpekk quam habet Berhtoldus cognominatus Hereticus que soluit LXX denarios in festo beati Mychahelis due site sunt in foro quarum unam habet Chunradus dictus Caupo seruiens sultzerinne qui item soluit LXX denarios in festo beati Mychahelis alteram habet Heinricus dictus pius qui etiam soluit LXX denarios eodem die et de quadam uinea parua que dicitur Sotzel iuxta curiam que Perchhof uulgariter dicitur quam habet Minhardus dictus Wurtzer XXX denarios in festo beati Mychahelis soluendos uendidi pro VIIII talentis denariorum wiennensis monete monasterio sancte crucis cum usufructibus singulis iure proprietario perpetuo permansuros Quia uero unus predictorum colonum Chunradus scilicet Caupo aliis omnibus presentibus et censum suum [] distinctum est in faciem fratris Dietmari maioris cellerarii sancte crucis qui huiusmodi emptionis auctor fuit profitentibus et spondentibus absens fuit et eiusdem absentia de censu suo memorato cellerario scrupulum facere uidebatur ad tollendam omnis scrupuli materiam totidem denariorum censum uidelicet LXX denarios de area sita ultra aquam in Paden quam habet Minhardus dictus Wurtzer ordinaui persoluendos prefato monasterio donec idem Ch coram sepe dicto cellerario uel grangiario in Paden profiteatur et spondeat censum suum quo facto cessabit ordinatio facta uice recompensationis in solutione LXX denariorum de area quam habet Minhardus paulo ante dictus presenti tractatu per omnia et in omnibus in suo ut premissum est robore permanente Huius uenditionis et factionis mee prout ius commune requirit me obligans deffensorem et ad maiorem deffensionis cautelam curiam meam sitam in Paden quam inhabito abbati predicto libens et spontaneus obligaui Ut autem hec firma et inconuulsa permaneant presentem litteram sigillis dominorum O Tvrsonis et Ul de Ror predictis abbati et fratribus sancte crucis tradidi roboratam cum testibus subnotatis qui sunt dominus O Tvrso dominus Ul de Ror Liutoldus Chreuzpek Ch Poelle Ch filius Heidenrici Heidenricus de Veikerstorf Rugerus Werfler Or Murel et alii quam plures Actum anno domini MCCLXXV in die beati Martini episcopi et confessoris