Charter Document - 03880228
Charter Number: | 03880228 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos O dictus de Haselowe iudex prouincialis per Austriam et H dictus de Swarzense nosse uolumus inspectores presentium universos quod in causa que uertebatur inter uenerabilem abbatem et conuentum sancte crucis ex una parte et Fridricum et Ch filios Liupoldi militis de Winden ex altera super eo uidelicet quod idem F et Ch eidem abbati et conuentui iudicem suum in uilla que Winden dicitur mutilauerant uno pede tale fecimus medium amicabilem compositionem inter ipsos prosequentes et litem ipsam in hunc modum per omnia decidentes scilicet quod predicti F et Ch una cum fratre suo Dietmaro eidem iudici pro recompensatione dampni et iniurie sibi illate X libras denariorum soluere non obmittant pro quibus denariis obligauerunt feodum unum in Winden quod a patre suo redimerant predicto abbati et conuentui ad manus domini H de Swarzense tali conditione quod si sepe dicti fratres F et Ch et Dietmarus antedicto iudici V libras in Carnispriuio et V libras in festo sancti Georii non soluerint ipsum feodum ad prenominatum abbatem et conuentum empcionis nomine transeat pleno iure perpetuo possidendum Insuper pro uiolentia et iniuria ipsi abbati et conuentui illata idem fratres F et Ch sub iuramento firmiter promiserunt quod ad ciuitatem in Prvkka quandocunque uocati fuerint per eundem abbatem uenire debeant inde ullatenus egressuri nisi eidem abbati et conuentui uel amoris uel iuris exhibeant complementum In cuius rei testimonium et cautelam presentem litteram subnotatis etiam testibus sepe dicto abbati et conuentui conscriptam dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratam Testes sunt hii Dominus O et Chadoldus filii domini de Haselowe dominus Eberhardus de Haselowe dominus Levtoldus de Shintah dominus Ch dictus Sheuhe dominus Siboto de Guenfarn dominus H dictus Graezel dominus Irmfridus de Swabdorf milites O Vbelman Chalhohus ciues de prukka Ch Hesenar ciuis wiennensis et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXVI IIII kal Januarii