Charter Document - 03880223

Charter Document - 03880223


Charter Number: 03880223
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne rerum gestarum memoriam grandeua temporis exactio fuligine cecitatis obnubilet expedit ut scripturarum ac testium robore fulciatur Nouerit igitur per presentes sollercia singulorum quod cum ego Ulricus dictus Matze possessiones meas in Phafsteten sitas cum vniuersis ibidem attinenciis quas a domino Leupoldo dicto de Sahsengange comparatas per duodennium titulo proprietatis libere et quiete possederam domino Hainrico venerabili abbati et conuentui sancte crucis in Austria per manum vxoris ac liberorum meorum pro sexaginta duabus libris iure proprietario vendidissem iam dicte possessiones mee variis fuerant contradictionum occasionibus innodate tum quia ex ipsis quedam non solum racione feodi meis hominibus contuleram verum etiam prenominate possessiones quibusdam exactionibus astricte a plerisque modo licet indebito tenebantur Ne ergo tractatum huiusmodi vendicionis tam libere et apparenter contractum aliquorum iniuria uel dissensio disturbaret et ut sepe dictas possessiones ab omni altercacione cuiuslibet inpugnantis eximerem imo et ab omni occasione obpugnandi in posterum penitus sequestrarem predicto domino abbati et conuentui de prediis meis in villa que Holarn dicitur obligaui quinque librarum redditus pleno iure condicione subscripta vt sepe dictus abbas et conuentus iam dictos redditus V librarum uidelicet una cum hominibus et usufructibus in propria et plena iurisdicione conseruent nec mihi quidquam racione evellendi disponendi sev extorquendi in ipsis hominibus uel in rebus eorundem aliquatenus exercere licebit excepto hoc solo quod wulgariter Wisoed dicitur quamdiu non fecero antedictas possessiones in phafsteten eidem abbati et conuentui a qualibet inpetitione liberas et solutas quod cum conpleuero sepe dicti redditus in holarn ad meam et heredum meorum redibunt iurisdiccionem et comodum sicut prius Preterea cum sicut predictum est racione dictante sententiatum fuerit ut prescriptus abbas et conuentus in prenotatis redditibus in Holarn annuos fructus exinde debitos colligerent sic constat diffinitum vt quidquid ex illis redditibus in Phafsteten dicto abbati et conuentui ex alicuius iniuria deperire uel minorari contigerit illud dundaxat ex illis V librarum redditibus in Holarn quos ipsis obligaui pro recompensacione debita recipiant cetera que de ipsis fructibus supererunt mihi per semet ipsos non per alium quemlibet annis singulis assignantes Vt autem hec per omnia robur teneant firmitatis presentem litteram subnotatis etiam testibus antedicto abbati et conuentui conscribi volui sigilli mei nec non domini Ottonis de Hasalowe soceri mei iudicis prouincialis per Austriam et domini Ottonis de Roer awunculi mei et domini Wichardi de Trebmanswinchel munimine roboratam Testes sunt hii Dominus Otto de Hasalowe iudex prouincialis dominus Otto filius eiusdem dominus Otto Tuerso dominus Vlricus de Roer dominus Offo de Arberch dominus Rapoto de sancto Vito dominus Wichardus de Trebmanswinchel dominus Hatdmarus de Arenstain dominus Albertus de Lachsendorf et alii quam plures Acta sunt hec anno domini Millesimo CCLXXV Tercio nonas Aprilis indictione tercia