Charter Document - 03880219
Charter Number: | 03880219 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ad noticiam omnium presentium et futurorum ego Liupoldus dictus de Sachsengange transire volo quod cum quidam seruus meus nomine Wuluingus quodam iure montano videlicet quatuor vrnarum vini que soluuntur de quadam vinea fratrum monasterii sancte crucis a me infeodatus esset ego a seruo meo predicto ius huiuscemodi absoluens sub iure proprietario quo me dictum ius montanum de vinea memoratorum fratrum que pincerna vocatur abbati et fratribus supradicti monasterii sancte crucis vendidi per manus vxoris mee Margarete et Liupoldi filii mei nec non aliorum heredum meorum recipiens pro huiusmodi vendicione a sepe dictis abbate et fratribus parate pecunie XVIII solidos et annuatim LX denariorum redditus in villa Gvontzinstorf sitos mihi permansuros perpetuo sicut et illis predicte IIII vrne vini perpetuo remanebunt Ne autem in hac mea vendicione prenotatis fratribus scrupulum maneat aliquale filium meum perpetuum eis constitui deffensorem fide data promittens omni loco contra quoslibet impetitores ius illis et quietem deffendere pacifice libertatis Et ut hec firma semper sint hanc litteram eis tradidi roboratam karacteribus sigillorum mei videlicet et domini Hermani de Wolfkerstorf cum testibus subnotatis qui sunt hii O de Haselowe iudex prouincialis Austrie Hermannus de Wolfkerstorf Marquardus de Pilihdorf Albero de Lachsendorf Ch de Walchunschirchen et alii quam plures Actum et datum Wienne anno domini MCCLXXIIII tertio idus Maii