Charter Document - 03880217
| Charter Number: | 03880217 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Record |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Uniuersis christi fidelibus tenorem presencium inspecturis nos frater [] dictus abbas de Raitenhaslahe [] prepositus de Rainshoven et H prepositus Ottingensis salutem in filio virginis sempiternam Caritati vestre notum esse uolumus quod nos super gracia fratribus ecclesie sancte crucis in Austria Patauiensis dyocesis ordinis Cysterciensis in ducendis salibus facta a pio principe domino H duce Bawarie priuilegium sollempne domini ducis eiusdem ratum et inconuulsum non interletum nec in aliqua sui parte viciatum perspeximus diligenter et fideliter cuius tenor perspicue sic se habet Nos igitur tam deuotam liberalitatem illustris principis cognoscentes qui ut arbor fructifera suorum bonorum fructuum quam plurimos et eciam in exteris prouinciis constitutos uult esse participes uestram in domino dilectionem duximus adhortandam quatenus prescriptam libertatis graciam antedictis fratribus ecclesie sancte crucis vbi se nuncius eorum vobis obtulerit pie uelitis ac voluntarie conseruare nostroque testimonio plenam absque omni hesitacionis scrupulo fidem dare non ob hoc dictum nuncium concessa libertate gaudere sinentes segnius si uobis principale domini ducis instrumentum non exhibuerit cum id non caute per tanta viarum discrimina duci possit Datum anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo quarto in festo assumpcionis sancte Marie virginis gloriose
