Charter Document - 03880215

Charter Document - 03880215


Charter Number: 03880215
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Gisila ciuis wienne scire cupio presencium quoslibet inspectores quod eternorum intuitu premiorum presertim cum bonorum operum gloriosum esse fructum non dubitem viris venerabilibus ac deo dilectis domino Heinrico abbati monasterii sancte crucis suo quoque conuentui accedente voto et consensu fidelis et dilecti mariti mei Chunradi Filtrarii dimidii talenti redditus cum seruicio quod vvlgo weisoed dicitur quod sub XVI denariorum nomine requirendum est de dimidio soluendos manso in Rokental sito ad meam dumtaxat personam sub vere proprietatis pertinentes iure dedi eo quo ego iuste proprietatis possedi titulo perpetuo possidendos Et quia hec eadem possessio post meam ex hac vita decessionem ad eos deuoluenda est quamdiu in hoc corpore mansero idem redditus michi vsu fructuario deseruient et in mea tenebuntur interim potestate Ceterum ne super hac mea tantilla donacione ulla in posterum calumpniarum suboriatur questio predicto monasterio hanc litteram dedi sigillo domini Ottonis de Haslowe comunitam cum sigillum proprium non haberem Testes vero sunt quorum nomina subscribuntur Eberhardus et Wulvingus milites de Haslowe Otto Vbelman miles de pruka Heinricus miles dictus de Gottesvelde Heinricus Lengenpecche Chvno magister quondam monete Chalhous et Chunradus Rebstoch ciues de pruka et alii quam plures Actum anno domini Millesimo dvcentesimo LXX quarto kalendis Augusti