Charter Document - 03880212
Charter Number: | 03880212 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam ea que geruntur in tempore continuo momentorum effluxu facile satis a memoria hominum abolentur prouidencie opus est si mandata scripto viuentem quodammodo assumant animam ut in eternum posterorum noticie sub ueritatis testimonio viuere conprobentur Notum igitur sit uniuersis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod ego Perhta relicta Dietlini qui cognominabatur in der Lad ciuis Hainburgensis decem solidorum redditus quos in villa que Schrucendorf dicitur sub libere omnino proprietatis possidebam titulo nullo videlicet liberorum nullo prorsus affinium nostrorum habente mecum aliquid in hiis cuiuscumque iuris participium venerabili domino Heinrico abbati nec non et conuentui monasterii sancte crucis pro decem libris denariorum monete wiennensis uenumdedit libertate plena proprietatis iure in perpetuum possidendos Quia vero summam denariorum predictam totam michi iam persolutam accepi prenominatos redditus prefatis religiosis viris ut quieta sit eis possessio secundum comunem iuris cursum me polliceor defensuram Vt autem hec rata perseueret actio presentem litteram sigillo domini Ottonis de Haslowe iudicis prouincialis per Austriam eo quod proprium non habeam sigillum comunitam predictis fratribus tradidi testibus idoneis subnotatis quorum he sunt nomina Otto iudex de Prvkke Calhochus et Ditricus de Stadelowe ciues ibidem Chvnradus Dornpeche Wolfgerus dictus Schober et filius eius eiusdem nominis Vlricus de Winden Rvdolfus filius mevs Mangoldus et Fridericus generi mei et Otto Caupo et alii quam plures Actum anno domini MCCLXXIIII