Charter Document - 03880210

Charter Document - 03880210


Charter Number: 03880210
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1273
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Fridericus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus scriptum presens intuentibus perpetuam in domino charitatem Vniversitati vestre constare volumus quod vir venerabilis dominus abbas sancte crucis ordinis Cisterciensis Pataviensis dioecesis nos adiens in choro Salisburgensi coram nostro conventu nobis unum et alterum privilegium cum appendente sigillo beate memorie domini Eberhardi quondam Salzburgensis archiepiscopi non cancellatum ratum et inconvulsum porrexit quorum tenor in proxime antecedenti habetur Posterioris vero tenorem perspeximus in hec verba [] Nos igitur predecessorum nostrorum archiepiscoporum pia vota contuentes et pietatis operibus eorundem dona circa religiose viventes ampliare cupientes ad consilium nostri capituli et viri venerabilis supradicti domini abbatis petitionem donationem et gratiam trium librarum annis singulis per nostros officiales sancte crucis ecclesie fratribus solvendarum in remissionem propriorum peccaminum successorumque nostrorum in nomine domini confirmamus In cujus confirmationis evidentiam presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Acta sunt hec anno domini MCCLXXIII

Markups

Names Markup:



Fridericus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus scriptum presens intuentibus perpetuam in domino charitatem Vniversitati vestre constare volumus quod vir venerabilis dominus abbas sancte crucis ordinis Cisterciensis Pataviensis dioecesis nos adiens in choro Salisburgensi coram nostro conventu nobis unum et alterum privilegium cum appendente sigillo beate memorie domini Eberhardi quondam Salzburgensis archiepiscopi non cancellatum ratum et inconvulsum porrexit quorum tenor in proxime antecedenti habetur Posterioris vero tenorem perspeximus in hec verba []embed Nos igitur predecessorum nostrorum archiepiscoporum pia vota contuentes et pietatis operibus eorundem dona circa religiose viventes ampliare cupientes ad consilium nostri capituli et viri venerabilis supradicti domini abbatis petitionem donationem et gratiam trium librarum annis singulis per nostros officiales sancte crucis ecclesie fratribus solvendarum in remissionem propriorum peccaminum successorumque nostrorum in nomine domini confirmamus In cujus confirmationis evidentiam presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Acta sunt hec anno domini MCCLXXIII