Charter Document - 03880208
Charter Number: | 03880208 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia facta mortalium temporaliter simul a memoria cum tempore dilabuntur prouida veterum sagacitate compertum est acta sollempniter ob futurorum noticiam litterarum testimoniis commendare Notum sit igitur vniuersis scriptum presens intuentibus quod ego Rapoto dictus de Wildekke ob remedium anime dilecte mee coniugis Elisabeth meorumque peccaminum progenitorumque meorum cum consensu liberorum meorum videlicet Rapotonis et Ottonis ac mee filie Margarete nemus quoddam contiguum nemori fratrum ecclesie sancte crucis situm in monte qui dicitur Gaizrukke pertingens versus occidentalem plagam ad pratum ultra ripam ad orientalem vero plagam tendit ad nemus quod vvlgo dicitur illorum de Wildekke pro quo domino Alberto de sancta Petronella de predio meo in villa que dicitur Zemhove sito im marchorte iij talentorum redditus cambiui contuli libere ac potestatiue in usus fratrum ecclesie memorate Testes sunt dominus Vlricus dictus Asinus de Gadem dominus Leupoldus de Snephenstain dominus Chunradus castellanus de Medlico et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXII in festo beati Georii martyris Vt autem fratres ecclesie sepe dicte hac mea donacione tam publica libere perfruantur presentem cedulam mei sigilli impensione statui roborandam