Charter Document - 03880204
Charter Number: | 03880204 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Inter negotia militantium seculo precipuum sanis mentibus id esse dinoscitur et donum gratie singularis si diem extremi iudicii operibus misericordie preueniant homines iuxta eruditorum propheticam peccata sua suis elemosinis redimentes Notum sit igitur uniuersis scriptum presens intuentibus quod ego Dithmarus de Engelschalsvelden ob meorum remissionem peccaminum parentumque meorum ad augendum diuini cultum seruitii qui per uiros religiosos in ecclesia sancte crucis domino deo incessabiliter exhibetur in Emzeinsdorf et in Langental redditus quatuor talentorum eo modo quo iure paterne successionis possederam libere contuli fratribus ecclesie memorate Vt autem hanc donationem meam in extremis meis factam quiete possideant memorati fratres ecclesie supradicte presentem cedulam impensione sigilli proprii statui roborandam testibus idoneis nichilominus subnotatis qui sunt Wichardus dictus de Sleht Ulricus dictus de Vihouen Albero de Paden Ditricus dictus Geschurre Otto dictus super baculum et alii quam plures Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCCLXXI XVII calendas Nouembris