Charter Document - 03880203

Charter Document - 03880203


Charter Number: 03880203
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Ortlibus dictus de Kokats cum voluntate et assensu dilecte vxoris mee Alheidis et filiorum meorum Egidii et Berhtoldi nec non et filie mee Elysabeth quos solos tunc temporis habui successores comutationem quandam feci cum abbate Heinrico dicto Schinweiz et conuentu sancte crucis que infra clare subscribitur et patenter Duos quippe mansos quos in inferiori Svltz libere ac quiete semper possedi soluentes annuatim duo talenta denariorum dedi absolute iam dicto abbati et conuentui sancte crucis pro altero dimidio manso in Mvnherstal soluente annuatim XII solidos et pro duobus mansis in Volsenperge soluentibus annuatim VI solidos denariorum preter decem denarios sedecim solidorum redditus pro decem et octo solidorum redditibus commutando Et quia hii XVIII solidi non sunt completi et perfecti propter X denarios qui desunt in ipsis pro eisdem decem denariis in instand comutationis tempore prefatus abbas et conuentus centum michi denarios tradiderunt Preterea ut finaliter cederem liti que inter me et iam dictum abbatem ac eius couentum diu in retroactis temporibus versabatur super tertio quodam manso in memorato Sultz sito et ne umquam deinceps in eodem litigioso manso vel in aliis duobus mansis quietis et pacatis quos illis finaliter comutaui per me uel succedentes heredes meos aliquam calumpniam vel cuiuslibet impetitionis molestiam pati debeant in futurum sepe dictus abbas et conuentus ipsi in eodem tempore quo facta est huiusmodi comutatio decem et octo solidos denariorum michi super addere curauerunt In cuius rei testimonium quia sigillum proprium non habui presentem litteram sigillo domini Ottonis de Perhtoltstorf volui roborari et in domo sancte crucis in perpetuum conseruari Actum anno domini MCCLXXI in natiuitate sancte Marie virginis in domo sancte crucis