Charter Document - 03880202
Charter Number: | 03880202 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit vniuersis intuentibus presens scriptum quod ego Albertus dictus de Hornsperch super lapidibus olim per fratrem meum beate memorie Wichardum fratribus ecclesie sancte crucis in edificium curie sue in Vlricheschirchen de Sligenbach collatis in quorundam reddituum concambio me tunc temporis propter teneram adolescenciam non contradicente cum consensu dilecte mee coniugis liberorumque meorum et omnium coheredum suscipiens per venerabilem dominum H abbatem ecclesie memorate alteram dimidiam carratam vini et modium tritici omnem iurisdictionem meam coheredumque meorum libere ac publice relaxaui Testes sunt videlicet dominus Otto de Haselowe dominus Otto de Pertholdsdorf dominus Otto miles wiennensis dictus de foro Chvnradus dictus de Huttenberch et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXI idibus Februarii Ut autem memorati fratres ecclesie supradicte a nulla prorsus impetitionis forma in posterum conturbentur in robur ipsorum iusticie presentem cedulam impensione sigilli mei statui roborandam