Charter Document - 03880198
Charter Number: | 03880198 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam ex variis temporum successibus antiquorum statuta facta et dicta quasi non fuerint per varios casus in memoria non habentur ideo per attestacionem multorum ipsa iura serenantur Hinc est quod nos burgenses in Wienna fratribus monasterii sancte crucis attestacionem plenam exibemus iuxta donacionem liberalitatem et indulgentiam principum eis indultum esse et perpetualiter concessum LXXII karratas vini inducendi et vendendi absque omni exactione et grauamine et omnia iura que nos habemus et ministeriales terre intus et extra ipsos habere verissime cognoscimus Vt autem hec attestacio nostra et approbacio per successores nostros non minuatur aut infringatur presenti scripto sigillum nostrum apponimus nomina nostra eidem paginule pro testimonio inserendo Testes sunt Otto de Foro Heinricus de Gottensvelde Dietmarus de Schonchirchen Otto filius Haimonis Chuno quondam magister monete Paltramus ante Cimiterium Wernherus speismaister Rudgerus et Paltramus fratres an dem Witmarcht Dietricus an der Hochstrazze Paltramus Vatze Sifridus Leubel Wilhalmus dictus Scherant Vlricus et Chuno fratres Chunradus dictus Hesner et alii quam plures Datum Wienne anno domini MCCLXX kalendis Augusti