Charter Document - 03880197

Charter Document - 03880197


Charter Number: 03880197
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otakarus dei gracia Boemorum rex dux Austrie Styrie Karinthie marchio Moravie dominus Carniole marchio Egre ac Portus Naonis scire volumus presencium quoslibet inspectores quod domino venerabili abbati et conuentui monasterii sancte crucis hanc graciam fecimus specialem quod domus ipsorum in Prucka eadem ubertate gaudere debeat per omnia quam domus eorum in aliis nostris ciuitatibus constitute ab antiquis temporibus gaudere sunt consuete videlicet quod a stevris persoluendis vel aliis exactionibus quibuscumque deinceps auctoritate presencium sit libera et secura In cuius rei testimonium damus presentes litteras nostrorum sigillorum munimine roboratas Datum in Laa anno domini MCCLXX