Charter Document - 03880196

Charter Document - 03880196


Charter Number: 03880196
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus christi fidelibus presentem paginam inspicientibus Chunradus dictus Poscho de Zwetel salutem in omnium saluatore Rerum suarum uel etiam possessionum ordinationes confirmare uolentibus confert plurimum si ea que digne gesta fuerint scriptura simul ac testibus roborentur Tenore igitur presentium patefiat omnibus tam presentibus quam futuris quod ego de bona uoluntate sororis mee domine Jevotte mariti quoque sui Perhtoldi et heredum eorum domini Alberonis uidelicet et Chunegundis de permissione etiam patrui mei domini Marquardi fratribus monasterii ad sanctam crucem molendinum meum quod uulgo Holczmul dicitur situm circa Rosenowe in ripa fluminis quod Zwetl uocatur pro sex uendidi talentis denariorum isto scilicet modo uolens consulere tranquillitati alterius molendini et quieti quod ex antiquis temporibus fratribus attinet supradictis quod per molendinum a me ipsis uenditum multis fuerat inquietationibus molestatum Jus quoque nostrum quod in predicto habuimus molendino totum ad manus fratris Friderici illis temporibus magistri curie in Ulreichschirichen singuli resignauimus qui presens negotium eodem tempore missus fuerat agere pro conuentu In cuius rei testimonium euidens ac munimen sufficiens presentem litteram sub sigillis dominorum uidelicet domini Ottonis dicti Turs de Rauhenstein et domini Ditmari de Engelschalchsuelde conscribi uolui et muniri eorum euidentia manifesta Huius rei testes sunt dominus Heinricus abbas sancte crucis frater Ditmarus cellerarius frater Fridericus grangiarius de Ulreichschirichen Hugo et Hadmarus Tursones de Lichtenveluse Perchtoldus de Arenstaine Perchtoldus consobrinus meus et Albero frater suus Marquardus Poscho Chunradus Plumreitter qui omnes huic actioni interfuerunt cum aliis pluribus probis uiris Acta sunt hec anno domini MCCLXX