Charter Document - 03880194
Charter Number: | 03880194 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia ueritas suis destituta instrumentis plerumque periclitatur et rerum status temporis interiectione labitur prudentum uirorum decreuit industria facta sua testibus sigillis et conscriptionibus in perpetuum roborare Hinc est quod ego Albertus de Ronberch cum vxore mea Margareta abbati et conventui sancte crucis aream vnam in Geswent cum omnibus pertinentiis suis agris videlicet et silua que Pirchperch dicitur libera potestate vendidi pro tribus talentis datis etiam vxori mee quibusdam chlenodiis simul cum ea in eadem possessione omni iuri meo abrenuncians et proprietati Ut autem hec emptio ab omni calumpnia sit inmunis inposterum tempore venerabilis Heinrici abbatis sancte crucis feci litteram hanc conscribi et sigilli mei munimine roborari Huius rei testes sunt Vlricus Struno Chunradus iunior filius Chunradi de Valchenberch Otto Puhil de Swarcenowe Prehtlo ibidem Otto de Wulins Vlricus Vuhsperger Liutwinus de Champ Trauslibus de Ronnberch Ortil et Ditricus ibidem