Charter Document - 03880191
Charter Number: | 03880191 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Vniuersis christi fidelibus tenorem presencium cognituris nos Heinricus de Sevelde salutem in perpetuum Diuina permoti scriptura dicente quia in memoria eterna erunt iusti ut in eorum numero computari mereamur in die domini sitque inmortalis nostri memoria nota apud deum et homines scire uolumus vniuersos quod pro communione iustorum perhenniter obtinenda iusticie operibus uolentes insistere domui sancte crucis in cuius gremio sepulturam elegimus contulimus libere cum voluntate et assensu illustrissimi regis Boemorum ducisque Austrie et Styrie atque marchionis Moravie Otakari redditus vndecim solidorum in Ladendorf pro ardendo lvmine coram altari beate Margarete virginis constructo in eadem domo sancte crucis Addentes eidem domui pro suo decore partem reliquiarum nostrarum id est plenarium quod est sine libro ewangeliorum et maiorem ymaginem gloriose virginis Marie eboream tali forma quod post obitum mevm vna mecum ab ecclesia Seveldensi recepta nequaquam alienentur neque subripiantur decori prefate domus sancte crucis quocumque casu accidente neque per vendicionem neque permutacionem sev alio quoquo modo sed ibidem inseparabiliter permaneant et seruentur Vt autem hec donacio rata sit et invariabiliter perseveret hanc litteram iam dicte domui dedimus nostri sigilli munimine roboratam testibus idoneis nichilominus subnotatis qui sunt frater Theodericus cognominatus Hvltzinch ordinis Predicatorum Chunradus plebanus de Ebenfvort Vlricus plebanus de Sevelde Heinricus iudex ibidem Heinricus dictus Gobman Vlricus dapifer milites Gerungus de Provnstorf Otto de Harraz Perhtoldus de Ebental et alii quam plures Actum anno domini MCCLXVIII in die sancti Augustini episcopi in domo Seveldensi