Charter Document - 03880189

Charter Document - 03880189


Charter Number: 03880189
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ad noticiam singulorum christi fidelium deueniat per presentes quod Chonradus de Paden dictus Sulzer consentiente Ofmia uxore sua et filiabus suis Chunigunde et Diemude uendidit domino abbati et conuentui de sancta cruce de hereditate et patrimonio suo duas uineas sitas in Paden pro nouem talentis denariorum et dimidio uinea maiore soluente annuatim septem solidos minus XIII denariis minore uero uinea sita apud carnarium soluente denarios XL ita tamen ut omnis possessor uinec maioris uolens eam uendere dabit partem dimidiam census emens uero et intrans possessionem eiusdem uinec reliquam partem census dimidiam assignabit quod solet dici seruitium dimidium supra dimidium uero infra Et de uinea minore dabit uendens X denarios emens X modo similiter pretaxato seruitio tamen debito integro remanente quod dabitur annuatim in festo archangeli Michahelis Posuit etiam predictus Chvnradus prefato abbati pro deffensione uineam suam Setz sitam apud curiam sancte crucis in Paden ad tres annos et expirantibus tribus annis idem Chvnradus Sulzer cum prefata Ofmia coniuge sua et heredibus eorum Chunigunde et Diemude predictas uineas defendent secundum ius terre Austrie generale In huius facti certam euidenciam dominus Albero de Paden petente predicto Chvnrado Sulzer presenti littere sigillum suum appendit testibus ydoneis subnotatis qui sunt dominus Fridericus de Erla filii domini Heidenrici Albero et Chvnradus Heidenricus de Weickeinstorf Ortlo Murrelo Meinhardus perchmeister Albero de Weickeinstorf et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXVIII tercio kalendas Maii