Charter Document - 03880187

Charter Document - 03880187


Charter Number: 03880187
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne humane mentis memoriam obliuionis macula obnubilet et obfuscet est utile ac honestum ut gesta posteris recitanda scripture testimonio fulciantur Omnibus igitur christi fidelibus presentibus et futuris ad quos presens scriptum devenerit patefiat quod cum nobilis femina pie recordacionis domina Alheidis de Patzmansdorf relicta domini Heinrici quondam de Prunne infirmitatis dispendio grauaretur felici necessitate coacta ad melius ut feruorem caritatis christi quem semper erga religiosos habuit exhibicione etiam operum declararet de patrimonio ac hereditate sua quam libere possidebat fratribus in sancta cruce libere contulit tres mansos sitos in Etzleinsdorf quorum quilibet soluit septem solidos annuatim de agris uero ibidem redditus LVI denariorum quorum omnium summa est tria talenta minus denariis XXXIII ut tam eius quam etiam posteritatis sue aput sanctam crucem perhennis memoria habeatur Post decessum uero eiusdem domine Alheidis heredes domini videlicet Otto de Wazzerberch Ditmarus de Poumgarten Hugo de sancta Petronella Vulfingus de Kyow Heinricus de Prunne et ceteri quos residua predicte defuncte domine Alheidis hereditas contingebat tanquam bonorum operum cooperatores ut et ipsi iam dicti remedii participes effici mererentur eandem donacionem vnanimiter ac voluntarie confirmarunt in perpetuum tam ratam habitam quam habendam Vt autem hoc actum in suo robore maneat inconuulsum presens scriptum est cum sigillis appositis confirmatum testibus nichillominus subnotatis ydoneis ac honestis qui sunt dominus Rapoto de Walchenberch dominus Otto de Haslow dominus Albertus de sancta Petronella dominus Jans de Merswanch dominus Leupoldus de Sahssengang Rapoto de Valchenberch Fridericus de Liehtenstain Albertus de Hornsperch dominus Richerus miles domini de Prunne et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXVIII