Charter Document - 03880186
Charter Number: | 03880186 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Conuenit omnibus maxime tamen personis religiosis acta sua singula propter litium pericula diuturnitate temporum emergentia stili priuilegio alligare Huius igitur rei causa ego Chunradus dictus Sultzer in Paden residens omnibus tam presentibus quam futuris cupio notum esse quod ego una cum vxore mea domina Ophemya per manus filiarum nostrarum Chunegundis et Diemudis domino Heinrico venerabili abbati sancte crucis redditus unius talenti minus duobus denariis in festo beati Michahelis de quibusdam nouellis vinearum plantacionibus annis singulis persoluendos vendidimus domui sancte crucis iure proprietario perpetualiter permansuros sed cum proprio sigillo non utamur propter maiorem cautionem et firmitatem perpetuam pro antedicti tractatus euidentia hanc litteram iam dicto monasterio sancte crucis tradidimus sigillo domini Alberonis de Paden roboratam Huius rei testes sunt dominus Albero de Paden Liutoldus dictus Chreuzpech frater eiusdem Albero et Chunradus fratres filii domini Haidenrici Otto Rauber et alii quam plures