Charter Document - 03880183

Charter Document - 03880183


Charter Number: 03880183
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quoniam teste apostolo quecumque homo seminavit hec et metet etiam est utile et salubre dum tempus est operari bonum ad omnes maxime tamen ad pauperes spiritu qui se ac sua pro celestibus abnegantes nudi nudum Christum sequi per ejus vestigia non verentur Universis igitur Christi fidelibus tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum devenerit patefiat quod felicis memorie dominus Heinricus de Lichtenstain cum morte preventus proh dolor insperata decederet intestatus et habuisset adhuc vivens septem solidorum redditus sitos in Weltendorf minus debite qui ob remedium anime fratris sui domini Dietrici de Rorovv de parte hereditatis eiusdem domini Dietrici domui sancte crucis fuerant libere delegati et predictus dominus Henricus eiusdem redditus per concambium eidem domui volens refundere morte preventus id minime complevisset in die humationis sue in sancta cruce domina Elisabet relicta sua ac filii sui Fridericus et Hertnidus cum aliis coheredibus hereditatis sue compassionem debitam intuentes predictos septem solidorum redditus domui sancte crucis libere dimiserunt Dietrico filio quondam domini Dietrici de Rorovv pro patre et patruo pollicente ut defectus unius talenti in prefatis VII solidis de patrimonio suo cum triginta denariorum redditibus resarciret Preterea domina Elisabeth relicta domini Heinrici cum Friderico et Hernido filiis eiusdem [] heredibus quorum iuri domini Henrici defuncti hereditas subiacebat cum iuxta debitum naturale anime defuncti ampliori tenerentur diligentia subvenire moti visceribus pietatis de parte ad ipsos devoluta quatuor talentorum redditus sitos in Nadendorf in remissionum peccaminum anime domini Henrici defuncti et suorum ac antecessorum quoque domui sancte crucis libere donaverunt ius advocatie in eisdem redditibus dimittentes ita ut tam de talento a domino Dietrico iam collato quam de istis talentis quatuor annis singulis conventui in sancta cruce in festo sancti Benedicti abbatis in vino meliori et piscibus ac simila honorifice serviatur Et cum domina Chunigundis socia thori domini Ottonis de Guetrad filia prefati domini Henrici de Lichtenstein redditus unius talenti de predictis quatuor in Nadendorf sue parti specialiter attraxisset inducente eam domino Ottone marito suo in hoc consensit et ipsa ne factam donationem videretur occasionaliter impedire Omnibus ergo quibus cesserat predictum patrimonium domini Henrici huic solemni donationi consentientibus ratamque habentibus atque firmam ne successive ab aliquo hec firmitas valeat infirmari presens scriptum sub sigillis dominorum Ottonis de Perchtoldsdorf Ottonis de Gutrad Friderici de Liehtenstain Ottonis de Vrovvenburch est firmiter roboratum testibus idoneis subnotatis qui sunt dominus Otto de Haslow dominus Otto Turso dominus Otto de Arnstain dominus Wernhardus de Wolfkersdorf dominus Marchquardus de Pilhiltdorf dominus Janso de Merswanch dominus Henricus de Hittendorf dominus Albero Vulsach dominus Ortwinus de Sahsengang et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXVI duodecimo kalendas Aprilis