Charter Document - 03880181

Charter Document - 03880181


Charter Number: 03880181
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Otto de Ravhenekke dictus Tvrso presentibus ac futuris notum facio per presentes quod cum pie memorie Hartmudus frater meus in domo sancte crucis per fratres ibidem domino seruientes haberet officium sepulture debitum ac deuotum quia libere poteram contuli liberaliter predictis fratribus nullo contradicente ex eis ad quos mea hereditas me decedente uidebatur ex consanguinitatis debito deriuari mansos duos sitos in Chaltengange qui michi iure patrimonii adtinebant vt prefati H fratris mei vna mecum ac progenitoribus meis in domo eadem perhennis memoria habeatur Ad huius facti euidenciam presenti littere sigillum meum apposui cum sigillo domini Alberonis de Paden testibus ydoneis subnotatis qui sunt dominus Otto de Arnstain Wichardus de Arnstain Berhtoldus de Arnstain Hadmarus de Arnstain Rapoto de Wildekke Vlricus de Roer socer meus et alii quam plures Acta sunt hec in domo sancte crucis coram conuentu anno domini MCCLXV