Charter Document - 03880180
Charter Number: | 03880180 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Laudabile est scripture testimonium quod obliuionis redimit detrimentum Emergentem enim calumniam reprimit actionum in veritate sua loquens fomitem erroris extinquit nasciturum Notum sit igitur vniuersis presentem paginam inspecturis quod ego Otto dictus de foro attendens mutacionem rerum subitaneam mundanarum ipsumque Apostolum adventum districti iudicis nunciantem quoniam omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum cupiensque horam tam districti examinis aliquibus misericordie operibus preuenire ob meorum remissionem peccaminum meorumque progenitorum nec non et liberorum ecclesie sancte crucis domum et duas institas in alto foro Wienne civitatis sitas quinque talenta singulis annis solventes quarum una videlicet instita duo talenta reliqua vero cum domo tria talenta [solvit] cum consensu liberorum meorum ad quos ipsorum reddituum respectus tunc temporis habebatur videlicet Griffonis Chunegundis et Margarethe maritorumque earumdem Henrici scilicet et Vlrici contuli perpetuo possidendas tali condicionis articulo addito ut de prefatorum reddituum pecunia dicte ecclesie fratribus in die beati Cholomani quamdiu vixero post obitum vero meum in die anniversarii mei debeat servitium in similis et vino meliori et piscibus ministrari Quodsi forte quod absit a quoquam abbatum et dispensatorum ecclesie prelibate dictum servicium fratribus per negligenciam subtractum fuerit ad me vel ad meos heredes si non superfuero revertetur Itaque rigorem conversationemque religionis fratrum prefate domus considerans ut oracionis laborisque ipsorum amplius particeps utpote confrater eorum ordinis existerem quandocunque me dominus de huius vite vocare dignabitur ergastulo elegi in dicta ecclesia sepeliri tali tamen condicionis articulo intercluso ut si forte expedicionis itinere vel quocunque modo sive infra terram seu intra montes decessero abbas ecclesie sepe dicte propriis expensis inde me deferet sicque cum conventu fratrum exequias celebrabit Vt autem hec mea donacio ab omni heredum meorum impedicione rata et inconvulsa permaneat sigillorum duorum mei videlicet et civium Wienne dignum duxi munimine roborari testibus idoneis nihillominus subnotatis quorum nomina sunt hec Heinricus plebanus de Prugge Pertholdus de Teulingsbrunne Heinricus de Gottesvelde et alii complures Acta sunt hec anno domini MCCLXIV XIV Kalendas Novembris Indictione VII