Charter Document - 03880179
Charter Number: | 03880179 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Uniuersis christi fidelibus tenorem huius pagine cognituris Ego Rudegerus dictus de Losenhaim salutem in christo iesu omnium saluatore Quoniam ea que geruntur sub tempore vicissitudine decursuque temporis quodammodo immutata calumpniatorum plerumque offenduntur insidiis uigilans cautaque hominum prouidencia acta sua sigillis solet et testibus posterorum memorie comendare Hanc igitur et ego discrecionis formam imitans perpetua huius scripti auctoritate profiteor et protestor quod cum pro redempcione peccaminum meorum in usus venerabilium fratrum in sancta cruce christo militancium sexti dimidii talenti redditus in Hovelin quemadmodum in alio expressum est privilegio contulissem aduocaciam tamen eorundem reddituum nequaquam a me ipsis licet insistentibus uolui elongare Ceterum nunc instanti honestaque prorsus precum admonicione ab eisdem persuasus fratribus illius nimirum michi suggerente spiritu qui nec calicem aque frigide absque remuneracionis mensura bona conferta coagitata ac supereffluente sinit aliquatenus deperire omnem plane aduocacie mee in prefatis bonis auctoritatem iurisdictionem respectum domui sancte crucis legitima ac summa ubertate confero nichil ex hinc omnino iuris in eisdem michi vendicans quatenus et ego pro hac mea donacione in oculis districti iudicis in extremo examine graciam merear inuenire Verumtamen ut uniuersa hec bono tractata modo recordacioni omnium facilius imprimantur in testimonium quasi perhenne dimidiam carratam vini a predictis viris religiosis accepi testes idoneos ad firmamentum huius negocii exprimens quorum eciam sigillis hanc paginam uolui comunire quorum nomina sunt hec Reinpertus de Chranehperch Heinricus de Hovnvelde Eberhardus de Puhperch Actum anno domini MCCLXIIII III nonas Septembris