Charter Document - 03880178
Charter Number: | 03880178 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam in rebus licet iustissime gestis humana versucia calumpniarum plerumque tendit insidias plurimum confert si ea que geruntur exarata litteris posterorum quoque tradantur memorie quatenus tam reuerencia testium quam auctoritate sigillorum certa rerum ueritas quasi quodam scuto artes malignancium abigat et dissoluat Uniuersis igitur tam presentis quam future generacionis christi fidelibus innotescat quod ego Rudegerus dictus de Loesenhaim aliquam michi future mercedis graciam aput deum patrem misericordie comparare satagens ex assensu dilecte Tvote coniugis mee nec non liberorum meorum duos mansus et dimidium mansum in Hovelin et duos ortos ibidem sitos que in simul sumpta quinque et dimidium talenta et decem denarios annuatim deseruiunt ecclesie sancte crucis in usus utique fratrum inibi christo militancium tempore domini Heinrici venerabilis abbatis eiusdem cenobii sumpta quidem aliquanta summa pecunie quemadmodum in sequentibus explicandum credidi donacione prorsus libera contuli perpetuo possidendos Ad augendam quoque huius beneficii gratitudinem spopondi me prefatas possessiones ab omni puerorum meorum querela tam uidelicet eorum quos nunc habeo nec dum valentes causas huiusmodi propter etatis teneritudinem discernere quam eorum quos forsitan deo largiente habiturus sum in posterum fideliter ac plenarie quamdiu superuixero defensurum post finem quoque huius uite mee si pueri mei me adhuc superstite tam intelligibilis etatis non fuerint ut prenotatam donacionem scire possint aut intelligere atque memorie tenaciter comendare ne quod absit eam reuocent aut infringant inposterum Eberhardus de Puhperch patruelis meus ipsis dum creuerint eiusdem donacionis mee seriem explicabit abducens eos ab omni uia infestacionis seu querimonie super donacione prefata Ceterum ut liquido atque ut ita dixerim ad unguem vniuersa eluceant totum decreui huius negocii ordinem explanare Predicta itaque predia cum Wisentoni colono meo in feodo quondam forma qua debui tradidissem oblata mihi ab illo aliquanta pecunie summula illaque nichillominus a me recepta condicione tali ut ipse omni iuri quod in eisdem possessionibus habebat abrenuncians sancte cruci offerret ut et ipse diuine remuneracionis foret particeps vniuersa demum manu mea omni uidelicet tam mea proprietate in eisdem prediis quam illius iure quod habere uidebatur excluso pretacto monasterio libere tradidi perpetuo possidenda Ne qua vero in hac tam libera donacione cuiquam hominum calumpnandi seu quomodo libet aliter malignandi detur occasio hanc paginam eo quod proprio caream sigillo trium ministerialium sigillis roborandam statui Sifridi uidelicet de Chranehperch Eberhardi de Puhperch et Heinrici de Howenvelde testibus nihillominus ydoneis subnotatis quorum nomina hec sunt Fridricus sacerdos plebanus de Puchperch Ditricus sacerdos Rapoto de Valchenperch Otto de Haslawe Pertholdus de Engelschalhsvelde Sifridus de Chotzsdorf Gebhardus de Venindorf Heinricus de Grozzenperge Wisento Chvnradus Otto Hainricus et alii quam plures Actum anno domini MCCLXIIII