Charter Document - 03880176
Charter Number: | 03880176 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam rerum gesta mobilium temporum naturam sequentia plerumque solent ab hominum excidere memoria magna nimis ac prouida veterum sagacitate compertum est ut noticie presencium futurorumque tamquam noua semper reluceant ea scripture testimonio comendare Notum sit igitur vniuersis quod ego Anshelmus inspiracione diuina permonitus ad augendum diuinum seruicium quod in ecclesia sancte crucis per sanctos viros utique religioso s in honore beatissime Marie virginis deo diebus atque noctibus exhibetur ob meorum redemptionem pecaminum et mee coniugis eiusdem ecclesie sancte crucis fratribus contuli dimidium mansum in Wulfleinsdorf situm quinque solidos denariorum Wiennensis monete singulis annis soluentem cum consensu predicte mee coniugis perpetuo possidendum ita tamen ut ego et iam dicta vxor mea prenotatum mansum dimidium cum suis prouentibus quamdiu vixerimus teneamus At vero completo utriusque nostrum mei uidelicet et vxoris mee termino huius uite supradicti fratres sancte crucis absque omni contradictionis impedimento ipsum dimidium mansum cum suis prouentibus libere possideant et tranquille Vt autem hec mea collacio sit inreuocabilis atque firma et sicut predixi permaneat immutabilis presentem litteram scribi uolui et quia proprium sigillum non habeo adpensione sigilli domini Rapotonis de Walchenberch qui tunc temporis ciuitati Prukke prefuit mihi placuit confirmari testibus nichillominus ydoneis subnotatis quorum nomina sunt hec Heinricus plebanus de Prukke Rapoto de Walchenberch Stephanus Vlricus Dietricus Stuhsones fratres de Trautmanstorf Otto de Empzeinsdorf Otto miles de Wulflinsdorf Chalochus de Prukke et alii quam plures Actum anno domini MCCLXIIII