Charter Document - 03880175
Charter Number: | 03880175 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Viris honorabilibus et discretis domino O de Haslowe et domino O de Myhsowe iudicibus prouincialibus Austrie H de Sevelde salutem cum sincero affectu Dilectione uestre notum esse cupimus plene nobis esse notum quod dilectus patruus noster Albero de Veltsperch dapifer Austrie in obitu domini Chadoldi pie memorie patris sui omnia predia que habuit in Phafsteten pro remedio iam dicti Chadoldi anime et etiam sue ecclesie sancte crucis contulit perpetuo possidenda cum omni iure quo ipse eadem predia possedit Nos quoque eodem ducti animo pietatis eadem liberalitate omnia predia nostra in predicta villa Phafsteten sita eidem ecclesie bona voluntate contulimus et dedimus amodo quiete habenda pariter et cum predicto iure possidenda Vnde cum querela domini Fridrici militis dicti de Mosprvnne habere iuris nichil penitus videatur petimus vt fratres prefate ecclesie ab inpetitione iam dicti militis pro uiribus vt ordo iuris postulat defendatis Datum in Ebenvurt anno ab incarnatione domini MCCLXIII IIII calendas Decembris