Charter Document - 03880171
Charter Number: | 03880171 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam labilis est hominum memoria et omnis actio humana instabilis et caduca ideo conuenit et expedit ut ea que geruntur uel conduntur lucido litterarum testimonio roborentur Hinc est quod ego Albero dictus de Paden scire cupio inspectores presentium uniuersos quod magnis infortuniarum casibus ingruentibus et urgentibus cum a domino Wernhardo de Wolfgersdorf infeliciter captiuaret et in eius captiuitate infelicius detinerer grauitate ac magnitudine infelicitatum uictus conpulsus sum omnia bona mea sita in Paden iure hereditario et iusto hereditarie distributionis titulo ad me a meis coheredibus secundum ius quod uulgo furzicht dicitur libere deuoluta pro mea liberacione ac miseriarum mearum releuacione domino Perchtoldo de Engelschalchsuelde incunctanter ad certum diem et terminum obligare Quod cernens dilecta coniux mea domina uidelicet Diemudis soror domini Johannis de Merswanch cum qua nouiter post captiuitatem meam contraxeram ac meis calamitatibus ex debito fidelitatis sincere conpatiens nullum adhuc mecum habens heredem de bona uoluntate et consensu fratris sui prenotati ac beneplacito omnium coheredum suorum omnia bona sua que ad eam quoque a coheredibus suis secundum ius quod fuerzicht dicitur fuerant deuoluta protinus uendidit et me a captiuitate meaque bona ab obligacione et a meo creditore domino Perchtoldo de Engelschalchsueld fideliter liberauit In recompensam uero tante fidelitatis mulieris bone et fidelis et ab omnibus comen dande dilectionis et ego uersa uice ardoribus inflammatus iam me liberato et bonis meis redemptis ac uniuersis debitis per predictam uxorem meam plenissime persolutis ipsi et eidem uxori et liberatrici mee et bonorum meorum eo tempore quo iam liber et libere id facere potui omnia bona mea que in Paden habere potui ad manus suas libere resignaui ut ipsa de eisdem bonis faceret ordinaret atque disponeret quicquid in uita ue post mortem utriusque uidelicet meam et suam melius iudicaret In cuius rei testimonium euidens et munimen presentem litteram mei sigilli appensione uolui communiri testibus subnotatis qui sunt dominus Otto de Perchtolstorf camerarius Austrie dominus Otto de Haslauwe iudex prouincialis dominus Wernhardus et dominus Hermannus fratres de Wolfgerstorf dominus Perchtoldus de Engelschalchuelde dominus Otto Tuerse dominus Wulfingus de Tribanswinchel dominus Chunradus Matzo dominus Ulricus de Roer dominus Haidenricus de Paden et alii quam plures Actum anno domini MCCLXII XI kalendas Augusti