Charter Document - 03880167
Charter Number: | 03880167 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentibus litteris duximus fideliter innotescendum quod nos frater H magister curie in Vlricheschirchen apud quendam nomine Fridericum de Volben duodecim iugera et pratum quod uulgariter dicitur fivrhavpt pro quinque libris denariorum beate Marie virgini ad sanctam crucem ex comuni consilio fratrum conparauimus videlicet in purchreht tali tamen condicione quod filie sue predicti Friderici cui id ipsum predium iure perpetuo delegauit vt in festo Michahelis idem magister curie predicte filie Margarete annuatim dimidium talentum soluat denariorum Preterea sciendum est quod dominus Vlricus in Wolfgersdorf huius conuencionis promisit et uult esse tutor ac defensor Huius rei testes sunt decanus de Spanneberch sigillo suo dominus Wernhardus dictus de Wolfgersdorf dominus Ulricus de Uondorf Vlricus Plancho Fridericus plebanus in Vlricheschirchen Vlricus Niedechger Vlricus Oloch Hainricus Grasperger Hermannus Vlricus Movro Rudegerus Adloldus de Mergersdorf Chunradus de Wezlendorf Hec sunt facta anno domini MCCLXII