Charter Document - 03880165
Charter Number: | 03880165 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus in christo fidelibus presentes inspecturis litteras Vvlfingus de Pvechperch salutem in omnium salutari Quum generacio preterit et generacio advenit necesse est facta hominum et scriptis et testibus roborari Tenore igitur presencium profiteor et protestor quod cum quedam matrona dicta Mehtildis de Stechelnberg molendinum quoddam cum suis pertinenciis situm iuxta villam Tribanswinchel ad dies vite sue a me iure fevdi possideret ipsumque molendinum per guerram vastatum esset penitus et destructum fratres de sancta cruce quorum predio adiacebat dictum molendinum pro tribus talentis et uno modio frumenti a prefata vidua cum meo consensu libere redemerunt Et cum predicta femina iuri suo fevdali quod habere debuit tempore uite sue coram me plene et plane abrenunciasset prescripta ei pecunia assignata ego quoque pro remedio anime mee et progenitorum meorum idem molendinum cum iure proprietatis et infevdacionis quod me libere contingebat penitus abdicando cum singulis pertinenciis suis omni iure contuli ecclesie sancte crucis ab eadem perhenniter possidenda Et ne fratres in sancta cruce aliquid in posterum a quoquam hominum incurrant calumpnie detrimentum promisi me in iam dicto molendino secundum ius terre Austrie defensorem et pro eis omnibus se impetentibus responsurum In cuius rei certam evidenciam presentes litteras sub sigilli mei testimonio conmunivi testibus ydoneis subnotatis qui sunt Waltherus prior de sancta cruce Herwicus de campo liliorum frater Leo ibidem frater Heinricus de domo tevtonica dictus de Merswanch Heinricus miles de Potendorf Herbordus de Tribanswinchel Chonradus Modlarius Actum anno domini MCCLXI