Charter Document - 03880164

Charter Document - 03880164


Charter Number: 03880164
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis Rapoto et Wulfingus fratres de Wildekke salutem in auctore salutis Notum facimus tam presenti etati quam future posteritati quod pie memorie Gertrudis socrus nostra pro anime sue suorumque progenitorum ac heredum remedio et salute ecclesie sancte crucis unum mansum in uilla Chrotendorf delegauit consensu uxorum nostrarum et nostro pariter accedente Ne igitur super eodem manso quisquam in posterum dictam ecclesiam inpetere ualeat aut grauare presentem paginam eidem sigillis nostro uidelicet et Otonis Tursonis fecimus roborari Huius rei testes sunt Heinricus quondam abbas sancte crucis Heinricus antiquus cellerarius Perchtholdus Otto et Wichardus fratres de Arnstain Ulricus de Gadem Levpoldus de Snepphenstaine Marquardus Umbescheiden Levpoldus Ganze et alii quam plures Actum anno domini MCCLXI